Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT Sir.25 NT Sir.26 (English) >>NT Sir.27

Sir.26

mulieris bonae beatus vir numerus enim annorum illorum duplex

mulier fortis oblectat virum suum et annos vitae illius in pace implebit

pars bona mulier bona in parte bona timentium Deum dabitur viro pro factis bonis

divitis autem et pauperis cor bonum in omni tempore vultus illorum hilaris

a tribus timuit cor meum et in quarto facies mea metuit

delatura civitatis et collectio populi

et calumniam mendacem super mortem omnia gravia

dolor cordis et luctus mulier zelotypa

in muliere infideli flagellum linguae omnibus communicans

sicut boum iugum quod movetur ita et mulierem nequam qui tenet illam quasi qui adprehendat scorpionem

mulier ebriosa ira magna et contumelia et turpitudo illius non contegetur

fornicatio mulieris in extollentia oculorum et in palpebris illius agnoscetur

in filia non avertente se firma custodiam ne inventa occasione utatur se

ab omni inreverentia oculis cave et ne mireris si te neglexerit

sicut viator sitiens ad fontem os aperiet et ab omni aqua proxima bibet et contra omnem palum sedebit et contra omnem sagittam aperiet faretram donec deficiat

gratia mulieris sedulae delectabit virum suum et ossa illius inpinguabit

disciplina illius datus Dei

mulier sensata et tacita non est inmutatio eruditae animae

gratia super gratiam mulier sancta et pudorata

omnis autem ponderatio non est digna continentis animae

sicut sol oriens mundo in altissimis Dei sic mulieris bonae species in ornamentum domus eius

lucerna splendens super candelabrum sanctum et species faciei super aetatem stabilem

columnae aureae super bases argenteas et pedes firmi super plantas stabilis mulieris

fundamenta aeterna super petram solidam et mandata Dei in corde mulieris sanctae

in duobus contristatum est cor meum et in tertio iracundia mihi advenit

vir bellator deficiens per inopiam et vir sensatus contemptus

et qui transgreditur a iustitia ad peccatum Deus paravit eum ad rompheam

duae species difficiles et periculosae mihi apparuerunt difficile exuitur negotians a neglegentia et non iustificabitur caupo a peccatis labiae



Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT Sir.25 NT Sir.26 (English) >>NT Sir.27

Powered by PhiloLogic